| Chapter 8 |
1 | et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare
|
2 | et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae
|
3 | et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari
|
4 | quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum
|
5 | et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
|
6 | pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
|
7 | propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius
|
8 | et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel
|
9 | congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
|
10 | inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus
|
11 | haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens
|
12 | non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis
|
13 | Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester
|
14 | et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem
|
15 | et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur
|
16 | liga testimonium signa legem in discipulis meis
|
17 | et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum
|
18 | ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion
|
19 | et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis
|
20 | ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux
|
21 | et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum
|
22 | et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua
|