| Chapter 21 |
1 | onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili
|
2 | visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci
|
3 | propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem
|
4 | emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum
|
5 | pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum
|
6 | haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet
|
7 | et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
|
8 | et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
|
9 | ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram
|
10 | tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
|
11 | onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte
|
12 | dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite
|
13 | onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim
|
14 | occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti
|
15 | a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
|
16 | quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
|
17 | et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est
|