| Chapter 26 |
1 | in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
|
2 | aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem
|
3 | vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus
|
4 | sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum
|
5 | quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem
|
6 | conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum
|
7 | semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
|
8 | et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae
|
9 | anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis
|
10 | misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini
|
11 | Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret
|
12 | Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis
|
13 | Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui
|
14 | morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum
|
15 | indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae
|
16 | Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis
|
17 | sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine
|
18 | concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae
|
19 | vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam
|
20 | vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
|
21 | ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos
|