| Chapter 32 |
1 | ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
|
2 | et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta
|
3 | non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt
|
4 | et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane
|
5 | non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior
|
6 | stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
|
7 | fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
|
8 | princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
|
9 | mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
|
10 | post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
|
11 | obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros
|
12 | super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
|
13 | super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
|
14 | domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum
|
15 | donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
|
16 | et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit
|
17 | et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
|
18 | et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
|
19 | grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas
|
20 | beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini
|