| Chapter 5 |
1 | recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
|
2 | hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
|
3 | pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
|
4 | aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
|
5 | cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
|
6 | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
|
7 | patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus
|
8 | servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
|
9 | in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
|
10 | pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
|
11 | mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
|
12 | principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
|
13 | adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
|
14 | senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
|
15 | defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
|
16 | cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
|
17 | propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri
|
18 | propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
|
19 | tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione
|
20 | quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum
|
21 | converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio
|