| Chapter 19 |
1 | et tu adsume planctum super principes Israhel
|
2 | et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos
|
3 | et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere
|
4 | et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti
|
5 | quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum
|
6 | qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere et homines devorare
|
7 | didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius
|
8 | et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est
|
9 | et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel
|
10 | mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis
|
11 | et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum
|
12 | et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam
|
13 | et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti
|
14 | et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum
|