| Chapter 3 |
1 | et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum
|
2 | et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei
|
3 | et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te
|
4 | quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin
|
5 | et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum
|