| Chapter 5 |
1 | audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
|
2 | et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
|
3 | ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
|
4 | non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
|
5 | et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
|
6 | in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
|
7 | in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
|
8 | clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
|
9 | Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
|
10 | facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
|
11 | calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem
|
12 | et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
|
13 | et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
|
14 | quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
|
15 | vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam
|