| Chapter 14 |
1 | pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
|
2 | convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
|
3 | tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
|
4 | Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
|
5 | sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
|
6 | ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
|
7 | ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
|
8 | convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
|
9 | Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
|