| Chapter 1 |
1 | onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
|
2 | Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis
|
3 | Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius
|
4 | increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
|
5 | montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo
|
6 | ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo
|
7 | bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se
|
8 | et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae
|
9 | quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio
|
10 | quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena
|
11 | ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem
|
12 | haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra
|
13 | et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam
|
14 | et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
|
15 | ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit
|