| Chapter 1 |
1 | verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda
|
2 | congregans congregabo omnia a facie terrae dicit Dominus
|
3 | congregans hominem et pecus congregans volatile caeli et pisces maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a facie terrae dicit Dominus
|
4 | et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus
|
5 | et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom
|
6 | et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum
|
7 | silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos
|
8 | et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina
|
9 | et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo
|
10 | et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus
|
11 | ululate habitatores pilae conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento
|
12 | et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male
|
13 | et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum
|
14 | iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis
|
15 | dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis
|
16 | dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos
|
17 | et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora
|
18 | sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram
|