| Chapter 7 |
1 | et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu
|
2 | et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini
|
3 | ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis
|
4 | et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
|
5 | loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi
|
6 | et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis
|
7 | numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitaretur
|
8 | et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens
|
9 | haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo
|
10 | et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo
|
11 | et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirent
|
12 | et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum
|
13 | et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum
|
14 | et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum
|