Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Matthew 1

The Gospel According to St. Matthew

Return to Index

Chapter 2

1

 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam 

 


2

 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum 

 


3

 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo 

 


4

 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur 

 


5

 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam 

 


6

 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel 

 


7

 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis 

 


8

 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum 

 


9

 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer 

 


10

 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde 

 


11

 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram 

 


12

 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam 

 


13

 qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum 

 


14

 qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum 

 


15

 et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum 

 


16

 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis 

 


17

 tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem 

 


18

 vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt 

 


19

 defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto 

 


20

 dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri 

 


21

 qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel 

 


22

 audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae 

 


23

 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur 

 


Matthew 3

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: