| Chapter 5 |
1 | videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
|
2 | et aperiens os suum docebat eos dicens
|
3 | beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
|
4 | beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
|
5 | beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
|
6 | beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
|
7 | beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
|
8 | beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
|
9 | beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
|
10 | beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
|
11 | beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
|
12 | gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
|
13 | vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
|
14 | vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
|
15 | neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
|
16 | sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
|
17 | nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
|
18 | amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
|
19 | qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
|
20 | dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
|
21 | audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
|
22 | ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
|
23 | si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
|
24 | relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
|
25 | esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
|
26 | amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
|
27 | audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
|
28 | ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
|
29 | quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
|
30 | et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
|
31 | dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
|
32 | ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
|
33 | iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
|
34 | ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
|
35 | neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
|
36 | neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
|
37 | sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
|
38 | audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
|
39 | ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
|
40 | et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
|
41 | et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
|
42 | qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
|
43 | audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
|
44 | ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
|
45 | ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
|
46 | si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
|
47 | et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
|
48 | estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est
|