| Chapter 8 |
1 | cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae
|
2 | et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare
|
3 | et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius
|
4 | et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis
|
5 | cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum
|
6 | et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
|
7 | et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
|
8 | et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
|
9 | nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
|
10 | audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
|
11 | dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
|
12 | filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
|
13 | et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa
|
14 | et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem
|
15 | et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis
|
16 | vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
|
17 | ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit
|
18 | videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum
|
19 | et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris
|
20 | et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
|
21 | alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
|
22 | Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
|
23 | et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
|
24 | et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
|
25 | et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
|
26 | et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
|
27 | porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
|
28 | et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
|
29 | et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos
|
30 | erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
|
31 | daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
|
32 | et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis
|
33 | pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant
|
34 | et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum
|