| Chapter 15 |
1 | tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
|
2 | quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
|
3 | ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
|
4 | nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
|
5 | vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
|
6 | et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
|
7 | hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
|
8 | populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
|
9 | sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
|
10 | et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
|
11 | non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
|
12 | tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
|
13 | at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
|
14 | sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
|
15 | respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
|
16 | at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
|
17 | non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
|
18 | quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
|
19 | de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
|
20 | haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
|
21 | et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
|
22 | et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
|
23 | qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
|
24 | ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
|
25 | at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
|
26 | qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
|
27 | at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
|
28 | tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
|
29 | et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
|
30 | et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
|
31 | ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
|
32 | Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
|
33 | et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
|
34 | et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
|
35 | et praecepit turbae ut discumberet super terram
|
36 | et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
|
37 | et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
|
38 | erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
|
39 | et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
|