| Chapter 16 |
1 | et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
|
2 | et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
|
3 | et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
|
4 | et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
|
5 | et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
|
6 | qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
|
7 | sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
|
8 | at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
|
9 | surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
|
10 | illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
|
11 | et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
|
12 | post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
|
13 | et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
|
14 | novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
|
15 | et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
|
16 | qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
|
17 | signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
|
18 | serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
|
19 | et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
|