| Chapter 15 |
1 | erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
|
2 | et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
|
3 | et ait ad illos parabolam istam dicens
|
4 | quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
|
5 | et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
|
6 | et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
|
7 | dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
|
8 | aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
|
9 | et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
|
10 | ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
|
11 | ait autem homo quidam habuit duos filios
|
12 | et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
|
13 | et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
|
14 | et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
|
15 | et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
|
16 | et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
|
17 | in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
|
18 | surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
|
19 | et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
|
20 | et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
|
21 | dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
|
22 | dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
|
23 | et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
|
24 | quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
|
25 | erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
|
26 | et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
|
27 | isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
|
28 | indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
|
29 | at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
|
30 | sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
|
31 | at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
|
32 | epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
|