| Chapter 4 |
1 | ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
|
2 | quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
|
3 | reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
|
4 | oportebat autem eum transire per Samariam
|
5 | venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
|
6 | erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
|
7 | venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
|
8 | discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
|
9 | dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
|
10 | respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
|
11 | dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
|
12 | numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
|
13 | respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
|
14 | sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
|
15 | dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
|
16 | dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
|
17 | respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
|
18 | quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
|
19 | dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
|
20 | patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
|
21 | dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
|
22 | vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
|
23 | sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
|
24 | spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
|
25 | dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
|
26 | dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
|
27 | et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
|
28 | reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
|
29 | venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
|
30 | exierunt de civitate et veniebant ad eum
|
31 | interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
|
32 | ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
|
33 | dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
|
34 | dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
|
35 | nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
|
36 | et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
|
37 | in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
|
38 | ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
|
39 | ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
|
40 | cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
|
41 | et multo plures crediderunt propter sermonem eius
|
42 | et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
|
43 | post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
|
44 | ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
|
45 | cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
|
46 | venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
|
47 | hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
|
48 | dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
|
49 | dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
|
50 | dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
|
51 | iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
|
52 | interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
|
53 | cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
|
54 | hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
|