| Chapter 10 |
1 | amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
|
2 | qui autem intrat per ostium pastor est ovium
|
3 | huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
|
4 | et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
|
5 | alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
|
6 | hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
|
7 | dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
|
8 | omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
|
9 | ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
|
10 | fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
|
11 | ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
|
12 | mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
|
13 | mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
|
14 | ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
|
15 | sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
|
16 | et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
|
17 | propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
|
18 | nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
|
19 | dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
|
20 | dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
|
21 | alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
|
22 | facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
|
23 | et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
|
24 | circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
|
25 | respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
|
26 | sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
|
27 | oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
|
28 | et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
|
29 | Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
|
30 | ego et Pater unum sumus
|
31 | sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
|
32 | respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
|
33 | responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
|
34 | respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
|
35 | si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
|
36 | quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
|
37 | si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
|
38 | si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
|
39 | quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
|
40 | et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
|
41 | et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
|
42 | omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum
|