| Chapter 15 |
1 | ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
|
2 | omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
|
3 | iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
|
4 | manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
|
5 | ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
|
6 | si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
|
7 | si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
|
8 | in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
|
9 | sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
|
10 | si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
|
11 | haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
|
12 | hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
|
13 | maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
|
14 | vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
|
15 | iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
|
16 | non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
|
17 | haec mando vobis ut diligatis invicem
|
18 | si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
|
19 | si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
|
20 | mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
|
21 | sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
|
22 | si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
|
23 | qui me odit et Patrem meum odit
|
24 | si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
|
25 | sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
|
26 | cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
|
27 | et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis
|