| Chapter 8 |
1 | facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
|
2 | curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
|
3 | Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
|
4 | igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
|
5 | Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
|
6 | intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
|
7 | multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
|
8 | factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
|
9 | vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
|
10 | cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
|
11 | adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
|
12 | cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
|
13 | tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
|
14 | cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
|
15 | qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
|
16 | nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
|
17 | tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
|
18 | cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
|
19 | dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
|
20 | pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
|
21 | non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
|
22 | paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
|
23 | in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
|
24 | respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
|
25 | et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
|
26 | angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
|
27 | et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
|
28 | et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
|
29 | dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
|
30 | adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
|
31 | qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
|
32 | locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
|
33 | in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
|
34 | respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
|
35 | aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
|
36 | et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
|
37 | []
|
38 | et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
|
39 | cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
|
40 | Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
|