| Chapter 10 |
1 | vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica
|
2 | religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
|
3 | vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
|
4 | at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
|
5 | et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
|
6 | hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare
|
7 | et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
|
8 | quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
|
9 | postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
|
10 | et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
|
11 | et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
|
12 | in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
|
13 | et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
|
14 | ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum
|
15 | et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris
|
16 | hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum
|
17 | et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
|
18 | et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
|
19 | Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te
|
20 | surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
|
21 | descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis
|
22 | qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
|
23 | introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
|
24 | altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
|
25 | et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
|
26 | Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
|
27 | et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
|
28 | dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
|
29 | propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
|
30 | et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
|
31 | Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
|
32 | mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
|
33 | confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
|
34 | aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
|
35 | sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
|
36 | verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
|
37 | vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
|
38 | Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
|
39 | et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
|
40 | hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
|
41 | non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
|
42 | et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
|
43 | huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
|
44 | adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
|
45 | et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
|
46 | audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
|
47 | tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
|
48 | et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
|