| Chapter 12 |
1 | eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia
|
2 | occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
|
3 | videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum
|
4 | quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo
|
5 | et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
|
6 | cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem
|
7 | et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
|
8 | dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
|
9 | et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
|
10 | transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
|
11 | et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum
|
12 | consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
|
13 | pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode
|
14 | et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
|
15 | at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est
|
16 | Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt
|
17 | annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum
|
18 | facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset
|
19 | Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
|
20 | erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
|
21 | statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
|
22 | populus autem adclamabat dei voces et non hominis
|
23 | confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
|
24 | verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
|
25 | Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus
|