| Chapter 18 |
1 | post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
|
2 | et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos
|
3 | et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis
|
4 | []
|
5 | cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
|
6 | contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam
|
7 | et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
|
8 | Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
|
9 | dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas
|
10 | propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate
|
11 | sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei
|
12 | Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
|
13 | dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum
|
14 | incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem
|
15 | si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
|
16 | et minavit eos a tribunali
|
17 | adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat
|
18 | Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum
|
19 | devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
|
20 | rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit
|
21 | sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso
|
22 | et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam
|
23 | et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos
|
24 | Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
|
25 | hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis
|
26 | hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei
|
27 | cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant
|
28 | vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum
|