| Chapter 25 |
1 | Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
|
2 | adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum
|
3 | postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
|
4 | Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum
|
5 | qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum
|
6 | demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
|
7 | qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare
|
8 | Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
|
9 | Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
|
10 | dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
|
11 | si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello
|
12 | tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
|
13 | et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
|
14 | et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
|
15 | de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
|
16 | ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
|
17 | cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum
|
18 | de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum
|
19 | quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
|
20 | haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
|
21 | Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
|
22 | Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum
|
23 | altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
|
24 | et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
|
25 | ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
|
26 | de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam
|
27 | sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare
|