| Chapter 2 |
1 | propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
|
2 | scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
|
3 | existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
|
4 | an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
|
5 | secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
|
6 | qui reddet unicuique secundum opera eius
|
7 | his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
|
8 | his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
|
9 | tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
|
10 | gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
|
11 | non est enim personarum acceptio apud Deum
|
12 | quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
|
13 | non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
|
14 | cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
|
15 | qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
|
16 | in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum
|
17 | si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
|
18 | et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
|
19 | confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
|
20 | eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
|
21 | qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
|
22 | qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
|
23 | qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
|
24 | nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
|
25 | circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
|
26 | si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
|
27 | et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
|
28 | non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
|
29 | sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est
|