| Chapter 5 |
1 | iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum
|
2 | per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
|
3 | non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
|
4 | patientia autem probationem probatio vero spem
|
5 | spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
|
6 | ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est
|
7 | vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
|
8 | commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
|
9 | Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
|
10 | si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
|
11 | non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
|
12 | propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
|
13 | usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
|
14 | sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
|
15 | sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
|
16 | et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
|
17 | si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
|
18 | igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
|
19 | sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
|
20 | lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
|
21 | ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
|