| Chapter 11 |
1 | dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
|
2 | non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
|
3 | Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
|
4 | sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
|
5 | sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
|
6 | si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
|
7 | quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
|
8 | sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
|
9 | et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
|
10 | obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
|
11 | dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
|
12 | quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
|
13 | vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
|
14 | si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
|
15 | si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
|
16 | quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
|
17 | quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
|
18 | noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
|
19 | dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
|
20 | bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
|
21 | si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
|
22 | vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
|
23 | sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
|
24 | nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
|
25 | nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
|
26 | et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
|
27 | et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
|
28 | secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
|
29 | sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
|
30 | sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
|
31 | ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
|
32 | conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
|
33 | o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
|
34 | quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
|
35 | aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
|
36 | quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
|