| Chapter 13 |
1 | omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
|
2 | itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
|
3 | nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
|
4 | Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
|
5 | ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
|
6 | ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
|
7 | reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
|
8 | nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
|
9 | nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
|
10 | dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
|
11 | et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
|
12 | nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
|
13 | sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
|
14 | sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis
|