| Chapter 16 |
1 | commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
|
2 | ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
|
3 | salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
|
4 | qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
|
5 | et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
|
6 | salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
|
7 | salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
|
8 | salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
|
9 | salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
|
10 | salutate Apellen probum in Christo
|
11 | salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
|
12 | salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
|
13 | salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
|
14 | salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
|
15 | salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
|
16 | salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
|
17 | rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
|
18 | huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
|
19 | vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
|
20 | Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
|
21 | salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
|
22 | saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
|
23 | salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
|
24 | []
|
25 | ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
|
26 | quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
|