| Chapter 2 |
1 | et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi
|
2 | non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum
|
3 | et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos
|
4 | et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis
|
5 | ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei
|
6 | sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur
|
7 | sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
|
8 | quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent
|
9 | sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum
|
10 | nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei
|
11 | quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
|
12 | nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
|
13 | quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
|
14 | animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
|
15 | spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
|
16 | quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus
|