| Chapter 8 |
1 | de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
|
2 | si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
|
3 | si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
|
4 | de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
|
5 | nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
|
6 | nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
|
7 | sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
|
8 | esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
|
9 | videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
|
10 | si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
|
11 | et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
|
12 | sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
|
13 | quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem
|