| Chapter 10 |
1 | nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
|
2 | et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
|
3 | et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
|
4 | et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
|
5 | sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
|
6 | haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
|
7 | neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
|
8 | neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
|
9 | neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
|
10 | neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
|
11 | haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
|
12 | itaque qui se existimat stare videat ne cadat
|
13 | temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
|
14 | propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
|
15 | ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
|
16 | calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
|
17 | quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
|
18 | videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
|
19 | quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
|
20 | sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
|
21 | non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
|
22 | an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
|
23 | omnia licent sed non omnia aedificant
|
24 | nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
|
25 | omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
|
26 | Domini est terra et plenitudo eius
|
27 | si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
|
28 | si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
|
29 | conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
|
30 | si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
|
31 | sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
|
32 | sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
|
33 | sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant
|