| Chapter 12 |
1 | de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
|
2 | scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
|
3 | ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
|
4 | divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
|
5 | et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
|
6 | et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
|
7 | unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
|
8 | alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
|
9 | alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
|
10 | alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
|
11 | haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
|
12 | sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
|
13 | etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
|
14 | nam et corpus non est unum membrum sed multa
|
15 | si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
|
16 | et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
|
17 | si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
|
18 | nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
|
19 | quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
|
20 | nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
|
21 | non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
|
22 | sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
|
23 | et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
|
24 | honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
|
25 | ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
|
26 | et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
|
27 | vos autem estis corpus Christi et membra de membro
|
28 | et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
|
29 | numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
|
30 | numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
|
31 | aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro
|