| Chapter 14 |
1 | sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
|
2 | qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
|
3 | nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
|
4 | qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
|
5 | volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
|
6 | nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
|
7 | tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
|
8 | etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
|
9 | ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
|
10 | tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
|
11 | si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
|
12 | sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
|
13 | et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
|
14 | nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
|
15 | quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
|
16 | ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
|
17 | nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
|
18 | gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
|
19 | sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
|
20 | fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
|
21 | in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
|
22 | itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
|
23 | si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
|
24 | si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
|
25 | occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
|
26 | quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
|
27 | sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
|
28 | si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
|
29 | prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
|
30 | quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
|
31 | potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
|
32 | et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
|
33 | non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
|
34 | mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
|
35 | si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
|
36 | an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
|
37 | si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
|
38 | si quis autem ignorat ignorabitur
|
39 | itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere
|
40 | omnia autem honeste et secundum ordinem fiant
|