| Chapter 4 |
1 | ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus
|
2 | sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
|
3 | quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
|
4 | in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
|
5 | non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
|
6 | quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu
|
7 | habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
|
8 | in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur
|
9 | persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
|
10 | semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
|
11 | semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
|
12 | ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
|
13 | habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
|
14 | scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
|
15 | omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei
|
16 | propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
|
17 | id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
|
18 | non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt
|