| Chapter 5 |
1 | state et nolite iterum iugo servitutis contineri
|
2 | ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
|
3 | testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
|
4 | evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
|
5 | nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
|
6 | nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
|
7 | currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
|
8 | persuasio non est ex eo qui vocat vos
|
9 | modicum fermentum totam massam corrumpit
|
10 | ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
|
11 | ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
|
12 | utinam et abscidantur qui vos conturbant
|
13 | vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
|
14 | omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
|
15 | quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
|
16 | dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
|
17 | caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
|
18 | quod si spiritu ducimini non estis sub lege
|
19 | manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
|
20 | idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
|
21 | invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
|
22 | fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
|
23 | fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
|
24 | qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
|
25 | si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
|
26 | non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
|