| Chapter 3 |
1 | huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
|
2 | si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
|
3 | quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
|
4 | prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
|
5 | quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
|
6 | esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
|
7 | cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
|
8 | mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
|
9 | et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
|
10 | ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
|
11 | secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
|
12 | in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
|
13 | propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
|
14 | huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
|
15 | ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
|
16 | ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
|
17 | habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
|
18 | ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
|
19 | scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
|
20 | ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
|
21 | ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
|