| Chapter 6 |
1 | filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
|
2 | honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
|
3 | ut bene sit tibi et sis longevus super terram
|
4 | et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
|
5 | servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
|
6 | non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
|
7 | cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
|
8 | scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
|
9 | et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
|
10 | de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
|
11 | induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
|
12 | quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
|
13 | propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
|
14 | state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
|
15 | et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
|
16 | in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
|
17 | et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
|
18 | per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
|
19 | et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
|
20 | pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
|
21 | ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
|
22 | quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
|
23 | pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
|