| Chapter 5 |
1 | seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
|
2 | anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
|
3 | viduas honora quae vere viduae sunt
|
4 | si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
|
5 | quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
|
6 | nam quae in deliciis est vivens mortua est
|
7 | et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
|
8 | si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
|
9 | vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
|
10 | in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
|
11 | adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
|
12 | habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
|
13 | simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
|
14 | volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
|
15 | iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
|
16 | si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
|
17 | qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
|
18 | dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
|
19 | adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
|
20 | peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
|
21 | testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
|
22 | manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
|
23 | noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
|
24 | quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
|
25 | similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
|