| Chapter 1 |
1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
|
2 | Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
|
3 | gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
|
4 | desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
|
5 | recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
|
6 | propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
|
7 | non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
|
8 | noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
|
9 | qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
|
10 | manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
|
11 | in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
|
12 | ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
|
13 | formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
|
14 | bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
|
15 | scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
|
16 | det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
|
17 | sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
|
18 | det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
|