| Chapter 3 |
1 | hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
|
2 | et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
|
3 | sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
|
4 | proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
|
5 | habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
|
6 | ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
|
7 | semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
|
8 | quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
|
9 | sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
|
10 | tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
|
11 | persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
|
12 | et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
|
13 | mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
|
14 | tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
|
15 | et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
|
16 | omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
|
17 | ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
|