| Chapter 1 |
1 | Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
|
2 | in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
|
3 | manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
|
4 | Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
|
5 | huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
|
6 | si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
|
7 | oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
|
8 | sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
|
9 | amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
|
10 | sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
|
11 | quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
|
12 | dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
|
13 | testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
|
14 | non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
|
15 | omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
|
16 | confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi
|