| Chapter 3 |
1 | admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
|
2 | neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
|
3 | eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
|
4 | cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
|
5 | non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
|
6 | quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
|
7 | ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
|
8 | fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
|
9 | stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
|
10 | hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
|
11 | sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
|
12 | cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
|
13 | Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
|
14 | discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
|