| Chapter 7 |
1 | hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
|
2 | cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
|
3 | sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
|
4 | intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
|
5 | et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
|
6 | cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
|
7 | sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
|
8 | et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
|
9 | et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
|
10 | adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
|
11 | si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
|
12 | translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
|
13 | in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
|
14 | manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
|
15 | et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
|
16 | qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
|
17 | contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
|
18 | reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
|
19 | nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
|
20 | et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
|
21 | hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
|
22 | in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
|
23 | et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
|
24 | hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
|
25 | unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
|
26 | talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
|
27 | qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
|
28 | lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
|