| Chapter 12 |
1 | ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
|
2 | aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
|
3 | recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
|
4 | nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
|
5 | et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
|
6 | quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
|
7 | in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
|
8 | quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
|
9 | deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
|
10 | et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
|
11 | omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
|
12 | propter quod remissas manus et soluta genua erigite
|
13 | et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
|
14 | pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
|
15 | contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
|
16 | ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
|
17 | scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
|
18 | non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
|
19 | et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
|
20 | non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
|
21 | et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
|
22 | sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
|
23 | et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
|
24 | et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
|
25 | videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
|
26 | cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
|
27 | quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
|
28 | itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
|
29 | etenim Deus noster ignis consumens est
|