| Chapter 2 |
1 | deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones
|
2 | sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
|
3 | si gustastis quoniam dulcis Dominus
|
4 | ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum
|
5 | et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
|
6 | propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
|
7 | vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
|
8 | et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt
|
9 | vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
|
10 | qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
|
11 | carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
|
12 | conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
|
13 | subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti
|
14 | sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
|
15 | quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
|
16 | quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
|
17 | omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
|
18 | servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
|
19 | haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
|
20 | quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
|
21 | in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
|
22 | qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
|
23 | qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
|
24 | qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
|
25 | eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum
|