| Chapter 3 |
1 | hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
|
2 | ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris
|
3 | hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
|
4 | dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
|
5 | latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
|
6 | per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
|
7 | caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
|
8 | unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
|
9 | non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
|
10 | adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur
|
11 | cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
|
12 | expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
|
13 | novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat
|
14 | propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
|
15 | et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis
|
16 | sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
|
17 | vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate
|