| Chapter 4 |
1 | fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere
|
2 | animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua
|
3 | cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
|
4 | rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno
|
5 | ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere
|
6 | maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum
|
7 | congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum
|
8 | declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine
|
9 | libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua
|
10 | in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum
|
11 | et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater
|
12 | sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae
|
13 | et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius
|
14 | qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus
|
15 | qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus
|
16 | qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens
|
17 | si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum
|
18 | quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum
|
19 | timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius
|
20 | et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum
|
21 | et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae
|
22 | si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui
|
23 | fili conserva tempus et devita a malo
|
24 | pro anima tua non confundaris dicere verum
|
25 | est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam
|
26 | ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium
|
27 | non reverearis proximum tuum in casum suum
|
28 | nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius
|
29 | in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae
|
30 | non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere
|
31 | non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato
|
32 | noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii
|
33 | pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
|
34 | noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis
|
35 | noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
|
36 | non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta
|